

Liber Exodus*
Caput 32: Versus 19
Iratusque valde.[ID., quaest. 144.]Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.